monumenta.ch > Plinius > sectio 122

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 122
{XLII} Harundines et tela quaeque alia extrahenda sunt corpori evocat mus dissectus inpositus, praecipue vero lacerta dissecta et vel caput tantum eius contusum cum sale inpositum, cocleae ex iis, quae gregatim folia sectantur, contusae inpositae cum testis et eae, quae manduntur, exemptae testis, sed cum leporis coagulo efficacissime. ossa anguium eundem cum coagulo cuiuscumque quadripedis intra tertium diem adprobant effectum. laudantur et cantharides tritae cum farina hordei.